라틴어 문장 검색

assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta,
그런 다음 주님 앞 제단에서 숯불을 향로에 가득 담고, 곱게 간 향기로운 향을 두 손으로 가득 퍼서 휘장 안으로 들어가, (불가타 성경, 레위기, 16장12)
Sunt et syringes subterranei quidam, et flexuosi secessus, quos (ut fertur) periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque ne cerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras illas, quas hierographicas litteras appellarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 30:1)
Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusque suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 21:1)
In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:12)
Manifesti sunt huius rei testes inferioris Germaniae populus, qui quidem fodinas, non subterraneas sed supra terram prae omnibus gentibus habent ditissimas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:5)
hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolae, coci, pistores, cervisarii, et huiusmodi, In regione ubi plantare instituis circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese sine cultura edat, veluti castaneas, iuglandes, nuces pinus, olivas, dactylos, pruna, cerasa, mel silvestre, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:17)
Verum fodinis ne confidas nimium, praesertim a principio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:37)
Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:38)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)
Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:11)
Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in idus Feb.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 19:5)
Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibuspomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 8:1)
nam 'pruna' a perurendo dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7886)
spinos iam pruna ferentes prunorum arbor spinus vocatur genere masculino;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1454)
& Pendula inferius in fodinis & cavernis Terra suspensa, in Cycloidibus intra globos Oscillari debent, ut Oscillationes omnes evadant Isochronae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION