라틴어 문장 검색

neve bonos rerum simili constare colores semine constituas, oculos qui pascere possunt, et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt aut foeda specie foedi turpesque videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:7)
Omnes aut vetulas habes amicas Aut turpes vetulisque foediores.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIX1)
foedissima hic turpis, ut Terentius in eunucho nunc heu videtur foedus, quia illam non habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2162)
Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:3)
. nec vitio utentum restrictum deficit aut se subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2294)
Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:6)
An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 58:6)
id vero haruspices ex Etruria adciti foedum ac turpe prodigium dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 554:1)
mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae, et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI57)
solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII2)
Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 5:4)
inhonesto foedo, deformi, turpi, ut Terentius illumne obsecro inhonestum senem, mulierem?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4971)
luxuria vero cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:4)
cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 1:1)
saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION