라틴어 문장 검색

Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:5)
cucumam fecit Otacilius.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX4)
At mea me libram foliati poscat amica, Aut virides gemmas sardonychasve pares, Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico, Aut centum aureolos sic velut aera roget.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII4)
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi, Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CX Ampulla potoria1)
| Mox incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita | et sincipitis vetustissima particula mille plagis dolata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION