라틴어 문장 검색

sed vitate viros cultum formamque professos, quique suas ponunt in statione comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 87:4)
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)
Primus equs cultu, forma cursuque sodales Preuenit et reliquos proprio summitit honori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:1)
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum Respersus candore color subrufus inaurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:2)
hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:6)
Quare Ecclesia mundo praebuit formam perfectam “cultus amoris”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:3)
cum subito e silvis, macie confecta suprema, ignoti nova forma viri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:2)
quin socium coiisse animas et corpore in uno stare omnes, ita cuncta replet, non ullius aetas, non cultus, non forma movet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권338)
Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:10)
Solliciti uultus, animum prudentis, honesti Cultus, attenti speciem formamque modesti Hec gerit et sexum transcendit mente uirili.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:5)
de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia et bellica eius studia pertineant, non alienum erit summatim exponere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 4:2)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
nunc cultus corporum nimius et formae cura prae se ferens animi deformitatem ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:3)
Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:2)
placidoque satae Lycomede sorores luce sacra patriis, quae rara licentia, muris exierant dare veris opes divaeque severas fronde ligare comas et spargere floribus hastam, omnibus eximium formae decus, omnibus idem cultus et expleto teneri iam fine pudoris virginitas matura toris annique tumentes, sed quantum virides pelagi venus addita Nymphas obruit, aut umeris quantum Diana relinquit Naidas, effulget tantum regina decori Deidamia chori pulchrisque sororibus obstat, illius et roseo flammatur purpura vultu et gemmis lux maior inest et blandius aurum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권121)

SEARCH

MENU NAVIGATION