라틴어 문장 검색

virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 1:3)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:1)
itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 4:1)
non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:3)
tum vero plebs, incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnes, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 293:2)
temere passim, fortuito, neglegenter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3271)
havd temere particula haec modo 'non sine causa' significat, alias 'fortuito', alias 'male', alias 'inprovide', alias 'passim', ut temere inter lora iacentes, alias 'facile':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3731)
Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 3:1)
quia exacerbaverunt spiritum eius et temere locutus est in labiis suis.
그들이 그의 감정을 상하게 하자 그가 제 입술을 함부로 놀렸기 때문이다. (불가타 성경, 시편, 106장33)
Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
난도질하듯 함부로 지껄이는 자들도 있지만 지혜로운 이들의 혀는 아픔을 낫게 한다. (불가타 성경, 잠언, 12장18)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
하느님 앞에서 말씀을 드리려 네 입으로 서두르지 말고 네 마음은 덤비지 마라. 하느님께서는 하늘에 계시고 너는 땅 위에 있으니 너의 말은 모름지기 적어야 한다. (불가타 성경, 코헬렛, 5장1)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
이것은 부인할 수 없는 사실이므로, 여러분은 진정하고 절대로 경솔한 행동을 해서는 안 됩니다. (불가타 성경, 사도행전, 19장36)
aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit;
또는 누가, 사람들이 생각 없이 맹세하며 말할 수 있는 그 무엇에 대해서건, 생각 없이 입을 놀려 좋은 뜻으로든 나쁜 뜻으로든 맹세를 하고서도 그것을 알지 못하다가, 그 사실을 깨닫게 되어 그런 맹세 때문에 죄인이 되었을 경우, (불가타 성경, 레위기, 5장4)
" Pater, hoc est doctor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION