라틴어 문장 검색

Ad hoc, Americanorum exemplo incitati sunt Galli, qui, libertatis bona apud Americanos videntes, similem sibi felicitatem fortunamque exoptabant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.154)
quae fortuna felicitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4543)
felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:4)
fataque fortunasque virum felicitas enim aut fatalis est, aut fortuita, aut ex virtute descendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6831)
Etiam in ipso regni Edwardi curriculo miseram subierat fortunae aleam et felicitatis suae eclipsim ex fuga regis et coronae suae amissione temporaria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:3)
laborem fortunamque periculum et felicitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1113)
. . et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 125:2)
Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 631:1)
inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 13:1)
sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 511:3)
sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 163)
multa dies illi rei vehementer incumbit, quia dixerat neque habet Fortuna regressum, dicens Fortunam tam labores, quam felicitatem pro temporum qualitate mutare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4251)
An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:25)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION