라틴어 문장 검색

per tōtum forum tabernae sunt.
광장 전체를 통틀어 좌판들이 있다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day9)
Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
형제들이 로마에서 우리 소문을 듣고 아피우스 광장과 트레스 타베르내까지 우리를 맞으러 왔다. 그들을 본 바오로는 하느님께 감사를 드리고 용기를 얻었다. (불가타 성경, 사도행전, 28장15)
Contra Caesaris est forum taberna Scriptis postibus hinc et inde totis, Omnis ut cito perlegas poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII6)
accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae fiuntque omnia castris quam urbi similiora , cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 343:2)
tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Minturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 421:1)
venditisque ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 326:2)
. . et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tres faciendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 328:1)
ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:1)
basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 598:1)
tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:1)
tabernae autem erant circa forum, ac scutum illud signi gratia positum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:4)
id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 147:1)
locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 179:1)
sed ne de pluribus referam, Saluidieno Orfito obiectum est quod tabernas tres de domo sua circa forum ciuitatibus ad stationem locasset, Cassio Longino iuris consulto ac luminibus orbato, quod in uetere gentili[s] stemmate C. Cassi percussoris Caesaris imagines retinuisset, Paeto Thraseae tristior et paedagogi uultus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 1:2)
tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION