- 문장 검색

라틴어 문장 검색

"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
165. Scimus technologiam, quae combustibilibus fossiciis nititur, quae multum polluunt – praesertim carbo, sed etiam petroleum et minus gasium –, paulatim et absque cunctatione esse substituendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:1)
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장37)
utendum autem est, ubi non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장38)
genera autem harenae fossiciae sunt haec:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장2)
Fossiciae vero celeriter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamerationes patiuntur, sed eae, quae sunt de harenariis recentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장11)
recentes autem fossiciae cum in structuris tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장14)
cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, tres harenae et una calcis infundatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장3)
maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia, Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION