라틴어 문장 검색

Deinde malleolo inter ordines posito crebris fossionibus pastinatum resolvere atque in pulverem redigere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:6)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Numerus autem fossionis aut idem debet esse qui primi anni, aut una minus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:3)
Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una detrahi culturae prioris anni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:3)
Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:3)
Hos ergo motus censent fossionibus concitari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 2:7)
Cultus idem est positionis fossionisque qui vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:1)
nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:1)
ludisque viae plavsuque fremebant hoc est, compitalicii ludi celebrati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7171)
'compita' unde ludi compitalicii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3823)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fecundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:5)
haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶσ Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 8:4)
compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, ne molestus familiae veniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION