라틴어 문장 검색

Deinde malleolo inter ordines posito crebris fossionibus pastinatum resolvere atque in pulverem redigere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:6)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Numerus autem fossionis aut idem debet esse qui primi anni, aut una minus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:3)
Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una detrahi culturae prioris anni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:3)
Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:3)
Hos ergo motus censent fossionibus concitari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 2:7)
Cultus idem est positionis fossionisque qui vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:1)
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fecundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:5)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 35)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION