라틴어 문장 검색

Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid nobis accideret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:1)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 64:1)
impediunt adversae iussa procellae, nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:4)
Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 3:1)
miscet cuncta fragor resuscitatus, quantum non cyparissifer Lycaeus, quantum non nemorosa tollit Ossa crebras inrequieta per procellas, quantum nec reboant volutae ab Austro Doris Trinacris aut voraginoso quae vallat sale Bosphorum Propontis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium96)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
사무엘이 아직 번제물을 바치고 있을 때, 필리스티아인들이 이스라엘과 싸우려고 다가왔다. 그날 주님께서 필리스티아인들 위에 큰 소리로 천둥을 울리시어 그들을 혼란에 빠뜨리시자, 그들은 이스라엘 앞에서 패배하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 7장10)
quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,
비의 법칙과 뇌성 번개의 길을 정하실 때 (불가타 성경, 욥기, 28장26)
Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.
그분의 천둥은 그분의 현존을 선포합니다. 그분은 불의를 거슬러 분노를 터뜨리시는 분이십니다. (불가타 성경, 욥기, 36장33)
Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
그분께서 악인들 위에 불과 유황의 비를 그물처럼 내리시어 타는 듯한 바람이 그들 잔의 몫이 되리라. (불가타 성경, 시편, 11장6)
Exspectabo eum, qui salvum me facia a spiritu procellae et tempestate ”.
폭풍의 세찬 바람 피하여 은신처로 서둘러 가련마는.’ (불가타 성경, 시편, 55장9)
ita persequeris illos in tempestate tu et in procella tua turbabis eos.
그렇게 당신의 태풍으로 그들을 뒤쫓으시고 당신의 폭풍으로 그들을 놀라게 하소서. (불가타 성경, 시편, 83장16)
Elevaverunt flumina, Domine elevaverunt flumina vocem suam elevaverunt flumina fragorem suum.
주님, 강물들이 높입니다, 강물들이 목소리를 높입니다, 강물들이 부딪치는 소리를 높입니다. (불가타 성경, 시편, 93장3)
Dixit et excitavit spiritum procellae et exaltati sunt fluctus eius.
그분께서 명령하시어 사나운 바람을 일으키시자 그것이 파도들을 치솟게 하였다. (불가타 성경, 시편, 107장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION