라틴어 문장 검색

Angli his copiis non tantum Ravenstonum veluti in ergastullum compulerunt, ita ut se nullam in partem commovere poterat, et similiter maritimam Slusiae partem obsidione cinxerunt, verum etiam unum ex castellis Slusiae adorti sunt atque insultum per dies viginti subinde renovarunt (sub refluxum maris semper a navibus exeuntes) ita ut in magnam caedem eorum qui castellum defendebant facerent, qui assidue ut eos repellerent pugnabant, licet ex parte etiam Angliorum quinquaginta viri cecidissent, inter quos fuit frater comitis Oxoniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 12:2)
Possem tantos finire dolores nunc certe et misero fratri comes ire per umbras!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:12)
Robertus vero, frater ejusdem comitis, et Willhelmus de civitate Nonanta, qui signifer erat exercitus, et primus terga vertit, una cum omnibus equitibus a Turcorum armis elapsus, ad praedictam civitatem Germanicoplam fugam facientes pervenerunt, miseros pedites inter manus ferocium hostium relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:5)
Post haec Rothbertus comes, frater regis Odoni, venit ad regem;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:2)
Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui,Tuus inquit iste frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem extorquere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:4)
Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri se dedit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 26:1)
In omnem me fortunam, frater, comitem tibi iungam:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.13)
Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:6)
ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:5)
Dicitur ergo - et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum comes Peregrinus, vir laudabilis et bene Christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicaret, - dicitur ergo ille senex tandem conversus ad inplorandam Christi misericordiam voto se obligasse Christianum fore, si illam salvam videret.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 12)
'hunc age vel caeso comitem me reddite fratri, primus et hic nostra sonipes cadat impius hasta,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 224:1)
dicit et admoto non distat comere tactu, sic ubi virgineis Hecate lassata Therapnis ad patrem fratremque redit, comes haeret eunti mater et ipsa umeros exsertaque bracchia velat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권140)
"demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 7:4)
Baldewinus vero frater ducis Godefridi, Petrus comes de Stadeneis, Reinardus comes de Tul civitate, vir magnae industriae, Baldewinus de Burg, juvenis praeclarus, conjuncti per amicitiam, alio itinere divisi, per dies tres ab exercitu errantes per loca deserta montium et ignota, gravi afflicti jejunio necessariorumque penuria, tandem per errorem perplexarum viarum in cujusdam montis cacumine casu constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:3)
Sed ab ipso comite et a Baldewino, fratre ducis, illis ex adverso cum Baldewino Calderim occurrentibus plurima manu, graviter retrusi et expugnati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION