라틴어 문장 검색

quod fortasse factum est ob alumen aut sales quibus gremiale tinctum erat paulo crassius haerentia et incrustata, et ex fricatione fracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:8)
etiam prius vesicam oleo oblevimus cum fricatione leni, quo vesica esset clausior:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:10)
Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem levem excitati appetitus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:4)
quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:9)
Postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
(카이사르, 내란기, 1권 59:4)
Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant;
(카이사르, 내란기, 3권 37:7)
Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 65:5)
Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장30)
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장19)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장34)
Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:5)
Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balneo;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:1)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:3)
animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 471:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION