라틴어 문장 검색

Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV1)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
Unctis falciferi senis diebus, Regnator quibus imperat fritillus, Versu ludere non laborioso Permittis, puto, pilleata Roma.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VI1)
Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I4)
Nec timet aedilem moto spectare fritillo, Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I2)
ille domum glandes excussaque mora rubetis portat et arsuris arida ligna focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권349)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
Vosque poetae lugete novi, vosque in primis qui concusso magna parastis lucra fritillo."
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:21)
Tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:18)
Nam quotiens missurus erat resonante fritillo, utraque subducto fugiebat tessera fundo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:1)
illum turgentis sanie portenta rubetae et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, cinctaque funesto lanea vitta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 618)
hic promens teretes pilas trochosque, hic talos crepitantibus fritillis nos ad verbera iactuum struentes, tamquam Naupliades, repertor artis, gaudebas hilarem ciere rixam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium112)

SEARCH

MENU NAVIGATION