라틴어 문장 검색

Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum.
가시덤불에 떨어진 것은, 말씀을 듣기는 하였지만 살아가면서 인생의 걱정과 재물과 쾌락에 숨이 막혀 열매를 제대로 맺지 못하는 사람들이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장14)
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet - quis tam esset ferreus qui vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:3)
meae enim rationes ita tulerunt, atque eius mei consili maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 4:4)
et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 50 2:2)
Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:2)
Interim dum rapiuntur et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo miseri sunt, vita est sine fructu, sine voluptate, sine ullo profectu animi.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:1)
nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 316:1)
adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 250:2)
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 1:1)
Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:2)
deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:1)
vel propter hoc vitam optat longiorem, quod brevem ex illo fructum consecutus sit, vel quod sera ex filiis voluptas est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5812)
amoena 'amoena' sunt loca solius voluptatis plena, quasi 'amunia', unde nullus fructus exsolvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7341)
Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 1:1)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)

SEARCH

MENU NAVIGATION