라틴어 문장 검색

Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:2)
squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 26:2)
is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 13:2)
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:5)
sive receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis doctus iter melius:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:10)
sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas caelique sub quo aluntur mutat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 211:1)
In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 17:1)
In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem vel detrectandam vel augendam maior plerumque vis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:1)
conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum in saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:3)
Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:2)
Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
그 사람들은 본디 가축을 치던 목자들이어서 양 떼와 소 떼, 그리고 모든 재산을 가지고 왔습니다.’ (불가타 성경, 창세기, 46장32)
et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis.
그리고 아버지와 형제들과 아버지의 온 집안에, 그 식솔 수대로 양식을 대 주었다. (불가타 성경, 창세기, 47장12)
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris ".
그러나 수확의 오분의 일을 파라오께 바치시오. 그리고 오분의 사는 여러분의 것이니, 밭에 씨앗을 뿌리고, 여러분과 집안 식구들의 양식과 아이들의 양식으로 삼으시오.” (불가타 성경, 창세기, 47장24)
Hodie egredimini, mense Abib (id est novarum Frugum).
너희는 아빕 달 바로 오늘 나왔다. (불가타 성경, 탈출기, 13장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION