라틴어 문장 검색

mox stridula turba penates Ingreditur pictos, et maenia squallida fuco.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:3)
"Certe si divini puelli - quod absit - haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam."
(아풀레이우스, 변신, 5권137)
In Hibernia tamen, ubi non dabatur a facinore in tantum aucto receptus, parum aut nihil valuit, et sermones serebant regem, ut verum regni haeredem depelleret et mundo fucum faceret et hominum imperitorum oculos fascinaret, adolescentulum supposititium in similitudinem Edwardi Plantagenistae ornasse, eumque populo monstrasse ne abstinendo quidem a sacris processionis ritibus, quo maiorem fabulae fidem conciliaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:4)
pulvinar vero divae geniale locatur sedibus in medus, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6416)
nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sapor insinuatur sensibus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:9)
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:5)
ergo lintea de summo cum corpore fucum mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:10)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
fucos secundum Plinium apum multa sunt genera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4353)
sedentes pigri, ut inmunisque sedens aliena ad pabula fucus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4602)
Plautus in Poenulo "vitia corporis fuco occulunt". sed vide ne de galbano dicat, quod separatim solent laborare propter remedia, quibus adversus animalia utuntur sibi in- festa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 399)
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1415)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
nec te purpureo velent vaccinia fuco - non est conveniens luctibus ille color - nec titulus minio, nec cedro charta notetur, candida nec nigra cornua fronte geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION