라틴어 문장 검색

Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos.
산악 지방에서 배툴리아를 둘러싸고 진을 친 자들도 달아나기 시작하였다. 그때에 이스라엘 자손들, 군인들이 모두 그들을 향하여 돌진하였다. (불가타 성경, 유딧기, 15장3)
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua, Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:59)
tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:3)
pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)
Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장6)
et damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant sua quisque in castra trepida fuga rediere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장5)
productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:3)
eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa castra repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 504:1)
deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:2)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)
itaque primo impetu fusi vix temptato certamine turpi fuga repetunt castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 479:1)
nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 496:2)
patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnes partes facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:1)
fuga ad castra inclinavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 333:1)
Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION