라틴어 문장 검색

Iamque agmina summa Carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:16)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 266:1)
atqui et ad Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 705:1)
cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 196:1)
fugam, pugnam, pacem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5862)
sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:4)
inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 552:1)
nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 535:1)
ubi primum reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 240:2)
dissipate cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 477:1)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:11)
torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 408:2)
erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION