라틴어 문장 검색

nam occisorum multitudo conpensat hoc, quod tu fugientes interimis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6302)
Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 3:1)
itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 112:2)
Unde instinctu diabolico utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde fugiendo rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:5)
quae cum insequentem amatorem fugeret, ad quoddam specu delata calcato serpente interempta est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2546)
quinetiam de his avibus dicitur quod Graecis navibus laetae occurrant, alienas vehementer fugiant, memores et originis suae et quod Diomedes ab Illyriis interemptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2715)
ille qui meruit pia virtute caelum, divus Augustus, viros quot interemit nobiles, iuvenes senes sparsos per orbem, cum suos mortis metu fugerent penates et trium ferrum ducum, tabula notante deditos tristi neci!
(세네카, 옥타비아 8:7)
et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:6)
Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet.
그에게 사정없이 몰아치니 그 손에서 달아나려고 바둥댈 뿐. (불가타 성경, 욥기, 27장22)
Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.
그런데 그 골짜기에는 역청 수렁이 많아, 소돔 임금과 고모라 임금이 달아나다 거기에 빠지고 나머지는 산으로 달아났다. (불가타 성경, 창세기, 14장10)
dixit: " Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ". Quae respondit: " A facie Sarai dominae meae ego fugio ".
그 천사가 “사라이의 여종 하가르야, 어디에서 와서 어디로 가는 길이냐?” 하고 묻자, 그가 대답하였다. “저의 여주인 사라이를 피하여 도망치는 길입니다.” (불가타 성경, 창세기, 16장8)
Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea ­ numquid non modica est? ­ et vivet anima mea".
보십시오, 저 성읍은 가까워 달아날 만하고 자그마한 곳입니다. 제발 그리로 달아나게 해 주십시오. 자그마하지 않습니까? 그러면 제 목숨을 살릴 수 있겠습니다.” (불가타 성경, 창세기, 19장20)
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;
그러니 내 아들아, 내 말을 듣고 일어나 하란에 있는 내 오라버니 라반에게로 달아나라. (불가타 성경, 창세기, 27장43)
Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.
야곱은 아람 사람 라반을 속여, 달아날 낌새를 보이지 않고 있다가, (불가타 성경, 창세기, 31장20)
Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
자기의 모든 재산을 거두어 도망쳤다. 그는 길을 떠나 강을 건너 길앗 산악 지방으로 향하였다. (불가타 성경, 창세기, 31장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION