라틴어 문장 검색

Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent.
아모리족은 단의 자손들을 다시 산악 지방으로 내몰고, 평야로 내려오지 못하게 하였다. (불가타 성경, 판관기, 1장34)
Dixit autem David ad Gad: " Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini ?multae enim misericordiae eius sunt ?quam in manu hominum! ".
그러자 다윗이 가드에게 말하였다. “괴롭기 그지없구려. 그러나 주님의 자비는 크시니, 사람 손에 당하는 것보다 주님 손에 당하는 것이 낫겠소.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장14)
quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur.
임금과 여호야다는 그 돈을 주님의 집 보수를 맡은 이들에게 주고, 그 돈으로 그들이 석수들과 목수들을 고용하여 주님의 집을 고치게 하였다. 또한 쇠와 청동을 다루는 일꾼들을 고용하여 주님의 집을 보수하게 하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 24장12)
Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget.
제집에 의지하지만 서 있지 못하고 그것을 붙들지만 지탱하지 못한다네. (불가타 성경, 욥기, 8장15)
Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.
그의 힘찬 걸음걸이는 좁아지고 그는 자기 꾀에 넘어간다네. (불가타 성경, 욥기, 18장7)
Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum.
그는 더할 나위 없는 풍요 속에서도 궁핍해지고 고통 받는 이들의 손이 모두 그를 덮치며 (불가타 성경, 욥기, 20장22)
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
네가 걸을 때 앞길이 막히지 않고 네가 뛰더라도 비틀거리지 않으리라. (불가타 성경, 잠언, 4장12)
quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
그들이 넘어지면 하나가 다른 하나를 일으켜 준다. 그러나 외톨이가 넘어지면 그에게는 불행! 그를 일으켜 줄 다른 사람이 없다. (불가타 성경, 코헬렛, 4장10)
Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo.
여러분, 건포도 과자로 내 생기를 돋우고 사과로 내 기운을 북돋아 주셔요. 사랑에 겨워 앓고 있는 몸이랍니다. (불가타 성경, 아가, 2장5)
Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus.
주님이 이렇게 말한다. 이집트의 지지자들은 쓰러지고 이집트의 자랑스러운 힘은 내려앉으리라. 믹돌에서 시에네까지 사람들이 칼에 맞아 쓰러지리라. 주 하느님의 말이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 30장6)
Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, judiciis ac testibus eam fulciendo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:9)
Cuius si aspernaris potentiam, innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:5)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione amore frustrare aliumque postulantem admittere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 13:5)
Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION