라틴어 문장 검색

Iamque ipse superbis fulgebat stratis solioque effultus eburno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권183)
seu circum trabeis fulgentibus aureus intres, seu celebres ludos, solio seu fultus eburno cingas iure forum, denso seu turbine vulgi circumfusa tuae conscendant rostra secures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:102)
fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
아합의 나머지 행적과 그가 한 모든 일, 그가 세운 상아 궁과 그가 세운 모든 성읍에 관한 것은 이스라엘 임금들의 실록에 쓰여 있지 않은가? (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장39)
Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;
임금은 상아로 큰 왕좌를 만들고 그것을 순금으로 입혔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장17)
et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum.
천 다릭에 해당하는 금 대접 스무 개, 그리고 금처럼 귀하고 빛나는 고급 청동 기물 둘이었다. (불가타 성경, 에즈라기, 8장27)
Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum.
밝은 빛 하나가 세상 끝 모든 곳까지 비추리니 저마다 하늘의 임금님께 바칠 예물을 손에 들고 멀리서 많은 민족이 너에게, 세상 끝 모든 주민이 너의 거룩한 이름을 향하여 오리라. 모든 세대 사람들이 네 안에서 흥겨운 찬미를 바치리라. 선택받은 도성의 이름은 대대로 영원하리라. (불가타 성경, 토빗기, 13장11)
si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
내가 만일 빛이 환하게 비추는 것이나 달이 휘영청 떠가는 것을 쳐다보며 (불가타 성경, 욥기, 31장26)
Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua e domibus eburneis chordae delectant te.
몰약과 침향과 계피로 당신 옷들이 모두 향기로우며 상아궁에서 흘러나오는 현악 소리가 당신을 즐겁게 합니다. (불가타 성경, 시편, 45장9)
Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem.
들을 줄 아는 귀에 지혜로운 훈계자는 금 고리요 순금 장식과 같다. (불가타 성경, 잠언, 25장12)
Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.
그이의 팔은 보석 박힌 금방망이. 그이의 몸통은 청옥으로 덮인 상아 조각이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장14)
collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
그대의 목은 상아탑, 그대의 두 눈은 헤스본의 밧 라삠 성문 가에 있는 못, 그대의 코는 다마스쿠스 쪽을 살피는 레바논 탑과 같구려. (불가타 성경, 아가, 7장5)
et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
그분께서 그들을 찾아오실 때에 그들은 빛을 내고 그루터기들만 남은 밭의 불꽃처럼 퍼져 나갈 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 3장7)
Aurum enim, quod circa se habent ad speciem, nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit; neque enim, cum conflabantur, sentiebant.
나는 슬픔과 눈물로 너희를 떠나보냈지만 하느님께서는 환희와 즐거움으로 너희를 영원히 나에게 돌려보내 주시리라. (불가타 성경, 바룩서, 4장23)
ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem!
그리하여 사람의 마음이 떨리고 많은 이가 비틀거리리라. 나는 그들의 성문마다 살육의 칼을 세웠다. 아, 그것은 번개 치듯 내리치라고 만든 칼 마구 죽이라고 날을 세운 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION