라틴어 문장 검색

Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:5)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
palla imos ferit alba pedes vittataque fronte cassis et in summo laurus Peneia cono.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 411:1)
ecce autem prima volucrem sub luce dehiscens terruit unda ratem, vittataque constitit Helle,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 618:1)
videas metato in agellocum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profestaquicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장67)
nemo malus felix, minime corruptor et idem incestus, cum quo nuper vittata iacebat sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV4)
quis fructus generis tabula iactare capaci Corvinum, posthac multa contingere virga fumosos equitum cum dictatore magistros, si coram Lepidis male vivitur?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII3)
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:39)
Sed lege fumoso non aspernanda Decembri Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX2)
Liber, Amyclaea frontem vittate corona, Qui quatis Ausonia verbera Graia manu, Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas, Cur comitata dapes nulla lagona venit?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXII1)
Fumosae feret ipse propin de faece lagonae, Frontis et umorem colliget usque tuae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII6)
velatasque comas vittatas, ut victori velatum auro vittisque iuvencum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1741)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)

SEARCH

MENU NAVIGATION