라틴어 문장 검색

quōmodo illās dīvitiās sibi comparāvit? furcifer est.’
어떻게 그런 재산을 자신에게 모았지? 악당 녀석이야.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia25)
Cumque nec sic Hinguar furcifer eum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum inclamantem iugiter, lictori mandat protinus ut amputet caput eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:8)
Hortante igitur principe, cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi, sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes, ut iubenda repudiarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 5:1)
An loqueris, furcifer?
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:20)
quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur.
(아풀레이우스, 변명 2:5)
Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:8)
"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
"Absurde locutus es, furcifer:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:12)
quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:2)
' 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,furcifer?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장12)
pauca παρα` λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:9)
maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
"inpune tantas, furcifer, strophas cavillo mimico te nexuisse existimas, dum scurra saltas fabulam?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.102)
Oh tibi ego ut credam furcifer?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 542)
Tuam autem furcifer!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 799)

SEARCH

MENU NAVIGATION