라틴어 문장 검색

Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: " Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.
그러자 아버지 이스라엘이 그들에게 말하였다. “정 그렇다면 이렇게 하여라. 이 땅의 가장 좋은 토산물을 너희 포대에 담아 그 사람에게 선물로 가지고 내려가거라. 약간의 유향과 꿀, 향고무와 반일향, 향과와 편도를 가져가거라. (불가타 성경, 창세기, 43장11)
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
이튿날 모세가 증언판을 모신 천막에 들어가 보니, 레위 집안을 대표한 아론의 막대기에 싹이 나 있는 것이었다. 싹이 나오고 꽃이 피고 편도 열매가 이미 익어 있었다. (불가타 성경, 민수기, 17장23)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;
(불가타 성경, 바룩서, 4장42)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장25)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장6)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장31)
Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장71)
Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장66)
et super vulnus furfures ex aceto coctae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장79)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장24)
leviterque eodem furfurum cremore vel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장30)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION