라틴어 문장 검색

tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies;
그런 다음에 향백나무와 우슬초와 다홍실, 그리고 살아 있는 새를 가져다가, 잡은 새의 피와 생수에 찍어 그 집에 일곱 번 뿌린다. (불가타 성경, 레위기, 14장51)
Respondet Iesus: " Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ". Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
예수님께서는 “내가 빵을 적셔서 주는 자가 바로 그 사람이다.” 하고 대답하셨다. 그리고 빵을 적신 다음 그것을 들어 시몬 이스카리옷의 아들 유다에게 주셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 13장26)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
Fuerat autem haec stirps saepe sanguine proprio intincta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:2)
Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;
(불가타 성경, 바룩서, 4장42)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장25)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장6)
aut intinctam iisdem lanam sucidam inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장4)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장31)
Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장71)
Super volnus vero etiam furfures ex aceto vel ruta silvatica recte imponitur vel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장66)
et super vulnus furfures ex aceto coctae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장79)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION