라틴어 문장 검색

Est enim hoc inane admodum et futtile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:1)
Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:11)
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro induit et dulci violas ferrugine pingit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:45)
nam futtile vas quoddam est lato ore, fundo angusto, quo utebantur in sacris Vestae, quia aqua ad sacra Vestae hausta in terra non ponitur, quod si fiat, piaculum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3392)
'vaccinia' vero sunt violae, quas purpurei coloris esse manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 183)
mollia luteola p. v. c. 'mollia vaccinia pingit', id est componit, 'de caltha luteola'. nam nisi 'luteola' septimus sit ca- sus, non stat versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 501)
ipse enim dixerat "sunt et vaccinia nigra";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1832)
qui enim graece hya- cinthus, latine vaccinium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1833)
quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:6)
nec te purpureo velent vaccinia fuco - non est conveniens luctibus ille color - nec titulus minio, nec cedro charta notetur, candida nec nigra cornua fronte geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 13)
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente nascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum, nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt, qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit Patre summo, summus et ipse tamen;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 380)
friget fera futtile frendens, humani generis ni per suffragia gliscat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1138)
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.12)
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.36)
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra - mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.36)

SEARCH

MENU NAVIGATION