라틴어 문장 검색

novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.
그 끝은 쓴흰쑥처럼 쓰디쓰고 쌍날칼처럼 날카롭다. (불가타 성경, 잠언, 5장4)
Persae, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati;
또한 그들과 함께 저마다 방패와 투구를 갖춘 페르시아와 에티오피아와 풋, (불가타 성경, 에제키엘서, 38장5)
enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:29)
bicipites hominum aliorumve animalium partus abiecti in publicum aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos est, reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장3)
"galeatum sero duelli paenitet."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I75)
Endromidas Tyrias et femineum ceroma quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali, quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit atque omnes implet numeros dignissima prorsus Florali matrona tuba, nisi si quid in illo pectore plus agitat veraeque paratur harenae, quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI129)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)
Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:2)
ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:1)
item 'regnata' 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' et 'togatus' nomina conprobantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 10424)
fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6624)
aut certe 'purpureum pinnis' pulchrum, bene galeatum, ut purpurei cristis iuvenes, id est pulchri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7222)
"Habebam" inquis "in animo insitam informationem quandam dei". Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 100:4)
si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque moreretur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:1)
et si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 174:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION