라틴어 문장 검색

Est in Romuleo procumbens insula Thybri qua medius geminas interfluit alveus urbes discretas subeunte freto, pariterque minantes ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:112)
Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
달이 차서 몸 풀 때가 되고 보니, 레베카의 배 속에는 쌍둥이가 들어 있었다. (불가타 성경, 창세기, 25장24)
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
타마르가 해산할 때가 되었는데, 그의 태 안에는 쌍둥이가 들어 있었다. (불가타 성경, 창세기, 38장27)
Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
이것들이 밑에서 서로 겹치고 꼭대기에서도 포개져서 첫 고리에 연결되게 하여라. 두 모퉁이 다 이렇게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장24)
Dixitque Iehu ad Badacer ducem: " Tolle, proice eum in agro Naboth Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super eum dicens:
예후는 자기 무관 빗카르에게 말하였다. “그를 들어 이즈르엘 사람 나봇의 밭에 내던져라. 나와 네가 요람의 아버지 아합의 뒤에서 나란히 병거를 타고 다닐 때, 주님께서 그를 두고 하신 이 신탁을 기억해 보아라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장25)
animum distrahit geminus timor:
갑절의 두려움은 정신을 흐트러트린다: (세네카, Troades 662:2)
Inachidae gemini geminos e sanguine Cadmi occultos galeis - saeva ignorantia belli - perculerant ferro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권189)
Ordo supercilii, iusto libramine ductus, Nec nimis exhaustus nec multa nube pilorum Luxurians, sese geminos exemplat in arcus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:3)
Equat Libra diem, crudescit Scorpius, alget Chyron, Capra riget, diffunditur Vrna, madescunt Pisces, exultat Aries, vexilla gerendo Veris, preradiat Taurus Geminique Latones.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:12)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)
exercitus in geminas partes dividitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 5:3)
(5) Similiter in geminis, quorum unus est masculus et alter femina, rarissime contingit masculum vivere, femina autem aliquando supervivit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 6:1)
(5) Ad hoc quod quaeritur de disparitate sexus in geminis, dicendum, quod sexus femineus semper fit per occasionem defectus alicuius principiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:1)
Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:8)
ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION