라틴어 문장 검색

Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses, umbratusque genas et adultos fortior artus, non unum gaudens Phoebea ad limina munus misisses;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 39)
"hi trabibus duris, solacia vana dolori, proterere exanimos artus asprosque molares deculcare genis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권212)
erumpit oculis ignis et lassae genae lucem recusant, nil idem dubiae placet artusque varie iactat incertus dolor, nunc ut soluto labitur moriens gradu et vix labante sustinet collo caput, nunc se quieti reddit et.
(세네카, 파이드라 5:3)
fas tamen est conferre genas, fas iungere tecum pectora et exsangues miscere amplexibus artus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 328:1)
effulsere artus, membrorumque omnis aperta est laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis deteriora genis, latuitque in corpore vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권219)
ecce truces oculos sordentibus obsita canis exsangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis egreditur magna eum maiestate malorum, hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권224)
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni;
그리고 모세는 그 숫양의 각을 떠서, 머리와 각을 뜬 고기와 지방을 살라 연기로 바쳤다. (불가타 성경, 레위기, 8장20)
Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia.
귀걸이 드리워진 그대의 뺨과 목걸이로 꾸며진 그대의 목이 어여쁘구려. (불가타 성경, 아가, 1장10)
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
진홍색 줄과 같은 그대의 입술, 그대의 입은 어여쁘기만 하오. 너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 4장3)
Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.
그이의 뺨은 발삼 꽃밭 같아 향기로운 풀들이 탑을 이루고 그이의 입술은 몰약이 흘러 떨어지는 나리꽃이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장13)
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 6장7)
Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
나는 매질하는 자들에게 내 등을, 수염을 잡아 뜯는 자들에게 내 뺨을 내맡겼고 모욕과 수모를 받지 않으려고 내 얼굴을 가리지도 않았다. (불가타 성경, 이사야서, 50장6)
Ennius de dormiente inprimitque genae genam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6862)
Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)
Truncos opifex et inutile lignum Cogit in humanas species, et robore natam Progeniem telo efformat, nexuque tenaci Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos, Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION