라틴어 문장 검색

Creverat hic vultus bis denis fortior annis, Gaudebatque suas pingere barba genas, Et libata semel summos modo purpura cultros Sparserat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI2)
Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 1:1)
- Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:29)
cum prima puras barba signaret genas monstrique caecam Gnosii vidit domum et longa curva fila collegit via.
(세네카, 파이드라 9:18)
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis atque armillatos colla Molossa canis, qui dabit immundae uenalia fata saginae, uincet ubi erasas barba pudenda genas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 815)
Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci Expingitque genas, altera barba subit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIII1)
Tonsorem puerum, sed arte talem, Qualis nec Thalamus fuit Neronis, Drusorum cui+ contigere barbae, Aequandas semel ad genas rogatus Rufo, Caediciane, commodavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LII1)
o ubi venturae spes non longinqua iuventae atque genis optatus honos iurataque multum barba tibi?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus22)
Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit, Lacrimae/ peredere u/more exangui/s genas, Situm i/nter oris barba paedore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluvie scabrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:9)
ferunt minaces verberantium genas inlacrimasse sponte dimanantibus guttis per ora barbarum frementia, scribas et ipsos et coronam plebium proceresque siccis non stetisse visibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1297)
charaxat ambas ungulis scribentibus genas, cruentis et secat faciem notis, hirsuta barbis solvitur carptim cutis, et mentum adusque vultus omnis scinditur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1221)
impexa pendet barba, deformem sinum nodus coercet, concavae lucent genae;
(세네카, Hercules Furens 12:4)
barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genis ut adhuc vesticipibus evellit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:9)
Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos.
남자든 여자든 머리나 턱에 어떤 병이 나타나면, (불가타 성경, 레위기, 13장29)
Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.
사제는 그 병을 살펴본다. 그 자리가 다른 살갗보다 우묵하게 들어가 보이고, 거기에 난 털이 누렇고 가늘면, 사제는 그를 부정한 이로 선언한다. 그것은 백선, 곧 머리나 턱에 생기는 악성 피부병이다. (불가타 성경, 레위기, 13장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION