라틴어 문장 검색

Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 9:5)
Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:13)
et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:11)
partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 35-36 2:2)
Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:5)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION