라틴어 문장 검색

Quae figura apud geometras ideo sic appellatur, quod ad ignis speciem (τοῦ πυρο`σ, ut nos dicimus) extenuatur in conum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 29:1)
Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 1:1)
quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, planum et C solidum."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 2:2)
Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen cotidie felicitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 2:2)
— Super haec, inquit, igitur ueluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi uocant, ita ego quoque tibi ueluti corollarium dabo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:9)
Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:1)
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:1)
sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 4:3)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
"grammaticus rhetor geometres pictor aliptes augur schoenobates medicus magus:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III29)
o gloria, vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X70)
1 De Alexandro Eoisque populis declamatio poetae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권2)
52 Declamatio de illa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권5)
flecte viam velis ex re maritima nata declamatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 281)
qui sub terra esse inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram σφαιροειδῆ esse, quae aqua et aere sustentatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5325)

SEARCH

MENU NAVIGATION