라틴어 문장 검색

Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
산들이 생기기 전에 땅이며 누리가 나기 전에 영원에서 영원까지 당신은 하느님이십니다. (불가타 성경, 시편, 90장2)
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, si vera est Persarum impia religio, gratus ut accepto veneretur carmine divos omentum in flamma pingue liquefaciens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 902)
ex guerra vero seditio et substantiæ consumptio, necessitaset bella atque innumerabilia mala gignuntur atque nascuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 216:5)
Qualiter ardor, amor, concordia, forma duorum Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli Donat et in nato sese Pater inuenit, in quo Se uidet ipse parens, dum de se nascitur ipse Alter et in genito splendet gignentis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:2)
ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 21:2)
Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 27:1)
Ex superparticularibus vero conversis superpartientes nasci necesse est, ita ut ex sesqualtero nascatur superbipartiens, supertripartientem sesquitertius gignat et ex sesquiquarto superquadripartiens procreetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:9)
Si quid igitur ei qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori quidem Pater est, non est ambiguum defuisse quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:20)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
hoc est, quoniam arearum VDba, VIC aequales semper sunt nascentes particulae DbzE, ICK, & arearum VDcd, VCX aequales semper sunt nascentes particulae DExc, XCY, erit area genita VDba aequalis areae genitae, VIC, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 10:23)
Nam et magna, inquit, pars dente aliquo carent, neque eo inagis plerique homines morbosi sunt, et admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 13:3)
In his locis, quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore, posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 137:2)
ut, si iam concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 137:3)
"non alius segetes et spicea farra subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis purpureumque gravi fundit de palmite sucum, ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, et qui Lucinas tribuo nascentibus horas, duplex lege mea per mutua foedera sexus gignere amat subolem generisque propagine gaudet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 274)
et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat sterili non quicquam frigore gignit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2656)

SEARCH

MENU NAVIGATION