라틴어 문장 검색

obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se Othonem exclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장3)
Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:6)
"si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax, quid est quod de facinore dubitare possimus?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 170:3)
quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:8)
pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem facti possunt movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:6)
ut in tragoediis, cum Teucer reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 102:3)
Non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas , unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 48:1)
publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 4:18)
) contempto principe vitae perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum carnificem gladiique aciem iugulandus adorat, in tantum miseris peccati nectare captis dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 147)
Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:20)
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 467:2)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
[0440A] Dux itaque angustiatus, reminiscens multorum suorum insignium factorum, et de omni periculo se adhuc nobiliter ereptum, nunc vero vili morte a cruenta bestia se suffocari dolens, recuperatis viribus in momento resurgit in pedes, gladiumque in hoc repentino lapsu ab equo, et cum insana bestia luctamine, propriis cruribus implicitum, celeriter in ejusdem ferae jugulum rapiens et capulo retinens, suras et nervos proprii cruris gravi incisione truncavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:12)
neque , qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et, capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION