라틴어 문장 검색

Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 2:2)
sic in georgicis "vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 792)
unde et κατ' ἐξοχη`ν Dodonae efficit mentionem, quia dixit "Chaoniam pingui glandem mutavit arista":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1493)
Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:2)
'glandem' vero 'mutavit arista' ita ait, ut 'togam palu- damento mutavit'. poculaque inuentis acheloia miscvit uvis Ache- lous Terrae fuisse filius dicitur, ut solet de his dici, quorum per anti- quitatem latent parentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 818)
unde datae populis fruges et glande relicta cesserit inventis Dodonia quercus aristis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:12)
pingvi arista aristam modo pro frumento posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 87)
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas Prosternat:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:28)
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans Ibit et in messem pinguis procedet arista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:10)
Quis grani fructus, si torpens languet arista?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:22)
Ad quam conversa plebe dimicabatur artissime, facesque cum taedis ardentibus et malleolis, ad exurendum imminens malum undique convolabant, nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 6:1)
Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 15:1)
Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
Et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa, vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta, in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION