-
Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,
- 이 숫양에서 굳기름, 곧 기름진 꼬리와 내장을 덮은 굳기름과 간에 붙은 것, 두 콩팥과 거기에 있는 굳기름과 오른쪽 넓적다리를 가져오너라. 이것은 바로 임직식을 위한 숫양이다. (불가타 성경, 탈출기, 29장22)
-
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
- 제 얼굴을 기름기로 뒤덮고 허리를 비곗살로 둘러쳤지. (불가타 성경, 욥기, 15장27)
-
Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:18)
-
Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:3)
-
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
-
"inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus."
- (아풀레이우스, 변신, 2권 2:21)
-
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 15:3)
-
Vera autem et propria formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 7:1)
-
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:4)
-
nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 4:3)
-
formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:3)
-
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)
-
postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:3)
-
alii arvinam nomine lardum dicunt.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6272)
-
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)