라틴어 문장 검색

Et sic gradatim usque ad quartum deveniat gradum, si ipsum hac re invenerit per omnia dignum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:17)
Immo rationis istud ordo poscit amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:6)
Patet igitur hanc amicitiam quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, numquam fuisse veram, quia amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:4)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligavit in alvi sui sectione et viscerum ejectione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:13)
densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes, formam aedificii fornicati monstrarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:3)
Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat,
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:5)
Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:2)
Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:2)
at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:4)
singulos autem debere consuli gradatim incipique a consulari gradu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 10:7)
Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 9:1)
"Restat, ut ei quod de sectione partitioneque que corporis inmanissimum esse tibi visum est respondeam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 40:1)
Foxum autem custodem privati sui sigilli constituit, et postea gradatim eum transtulit a sede Exoniensi ad Bathoniensem, dein ad Dunelmensem, et postremo ad Wintoniensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:7)
Adjectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessario variat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION