라틴어 문장 검색

NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 2:1)
NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 2:1)
Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 4:1)
P. Nigidius in Commentariis Grammaticis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 4:1)
P. NIGIDII verba sunt ex Commentariorum Grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:1)
Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 5:1)
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 6:1)
Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 12:1)
Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum genus exempli gratia .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 5:1)
Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:1)
grammaticos vero, etsi multos locos propter sermonis proprietates afferunt, neque commentariis Tusculanas instruxisse neque operam dedisse ut verba Ciceronis fideliter traderentur consentaneum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말38)
Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa, reapse dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, id est se ipse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 31:1)
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,
츠루야의 아들 요압은 군대 지휘관이었고, 아힐룻의 아들 여호사팟은 기록관이었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 8장16)
Adoniram vero super onera; porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
아도람은 부역 감독이고, 아힐룻의 아들 여호사팟은 기록관이었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 20장24)
vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.
그들이 임금을 부르자, 힐키야의 아들 엘야킴 궁내 대신과 세브나 서기관과 아삽의 아들 요아 역사 기록관이 그들에게 마주 나갔다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION