라틴어 문장 검색

Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
그 여자를 자기 아들에게 주려고 샀으면, 딸들에게 해 주는 법대로 그 여자를 대해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장9)
Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam".
또 여자와 약혼하고서 아직 그 여자를 맞아들이지 못한 사람이 있느냐? 그런 사람은 집으로 돌아가라. 그가 싸우다 죽어서, 다른 사람이 그 여자를 맞아들이는 일이 있어서는 안 된다.’ (불가타 성경, 신명기, 20장7)
Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: "Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ".
한편 다윗은 사울의 아들 이스 보셋에게 사자를 보내어 이렇게 전하였다. “나의 아내 미칼을 돌려주시오. 나는 필리스티아인들의 포피 백 개를 바치고 그 여자를 아내로 얻었소.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장14)
Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me
저의 불행을 기뻐하는 자들은 모두 다 부끄러워 얼굴을 붉히게 하소서. 저를 두고 우쭐대는 자들은 수치와 모욕으로 옷 입게 하소서. (불가타 성경, 시편, 35장26)
Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
나는 하느님의 열정을 가지고 여러분을 위하여 열정을 다하고 있습니다. 사실 나는 여러분을 순결한 처녀로 한 남자에게, 곧 그리스도께 바치려고 그분과 약혼시켰습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 11장2)
Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:7)
Profecto ita est, et gratulor plurimum, intellegens quod cura est tibi de puero tuo, cuius tibi mentem mentis que propositum, non alius quam spiritus caritatis aperuit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:3)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia gratulantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:14)
Vestes etiam ex aureis, sericisque filis insertionis osculo conjugatis materiam sortientes, ut a materiae generositate [0474D] operis commendata subtilitas, tanti artificii gratulabatur insignibus, ut non materialem, verum etiam coelestem manum operi crederes insudasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:10)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
si autem impetraverint, gratulantur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:25)
Vides gratulari eum mortis hujus remedio, quia finis factus est erroris, quia culpa, non natura defecit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:16)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION