라틴어 문장 검색

frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:1)
Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV2)
Quaere et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt audituque et visu refugienda.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 79:1)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant docta graves imbres et tolerare Notos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권192)
nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:2)
unde ait de Pallante sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5462)
sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus, tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:24)
Interim notasse sum, non id solum agere adfectus, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut, quae toleranda haberi solent, gravia videantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 96:5)
vult enim eos meminisse gravissimorum, ut praesentia facilius tolerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1992)
frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis, aestivum tolerare iubar, transnare sonoras torrentum furias, ascensu vincere montes, planitiem cursu, valles et concava saltu, nec non in clipeo vigiles producere noctes, in galea potare nives, nunc spicula cornu tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:13)
cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 520:1)
Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine, crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 3:1)
Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 6:1)
cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam, nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas, urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas, nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias, provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur, sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa, remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam , sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter, facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo, toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION