라틴어 문장 검색

haec implet lento calathos e vimine nexos, haec gremium, laxos degravat illa sinus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권299)
Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
요셉은 아이들을 아버지 무릎에서 물러나게 하고, 얼굴을 땅에 대고 절하였다. (불가타 성경, 창세기, 48장12)
Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
그대의 배꼽은 동그란 잔 향긋한 술이 떨어지지 않으리라. 그대의 배는 나리꽃으로 둘린 밀 더미. (불가타 성경, 아가, 7장3)
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem.
주님께서 나에게 주님의 성전 앞에 놓인 무화과 두 광주리를 보여 주셨다. 그것은 바빌론 임금 네부카드네자르가 유다 임금 여호야킴의 아들 여콘야와 유다의 제후들과 장인들과 대장장이들을 예루살렘에서 바빌론으로 끌고 간 뒤였다. (불가타 성경, 예레미야서, 24장1)
Flaccus magnum saccum lānae portat; Scintlla olīvās et fīcōs in calathōs pōnit.
Flaccus는 모직의 큰 자루를 나른다; Scintilla는 올리브 열매들과 무화과 열매들을 바구니에 놓는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Market day2)
Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae.
한 광주리에는 맏물 무화과처럼 매우 좋은 무화과가 담겨 있었으나, 다른 광주리에는 너무 나빠 먹을 수 없는 매우 나쁜 무화과가 담겨 있었다. (불가타 성경, 예레미야서, 24장2)
Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:5)
Merito ergo es ab amoris gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire non debent.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:11)
Quia igitur Tullii nobis insinuante peritia quae recentiori sunt dicta colloquio facilius possunt memoriae gremio commendari, vestris novissime dictis primitus respondere insistam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:3)
Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati, quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:2)
Tu mixta rerum semina conscius, Molemque cernis dissociabilem, Terramque concretam, et latentem Oceanum gremio capaci:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:3)
Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:19)
Pregnantis gremium telluris inhebriat iste Potus et ad partus inuitat uota parentis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:3)
Ars admittit eam, ueniam largita precanti, Nec fouet in gremio sed tamen sustinet illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:19)
Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit Singula que gremio complectitur illa capaci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION