라틴어 문장 검색

proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac uagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 2:2)
Perventum deinde est in Mediae campos, ubi maximi equorum greges alebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:46)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
Hujus quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram civibus indigentibus et militibus dari solebat ad [0548D] aquandos equos, greges et universa jumenta, et ad omnes usus necessarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:4)
Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 24:1)
Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 29:2)
Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello, Si tibi purpureo de grege currit equus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LV Flagellum1)
» Petrus, intelligens iram regis et illius gravissimam adunationem, cum universis sociis Malevillam deserens, sed cuncta spolia gregesque ac praedam equorum abducens, Maroam transire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:7)
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:2)
quantos Neptunus equorum donet ab orbe greges?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:130)
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili vivont specie retinentque parentum naturam et mores generatim quaeque imitantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:1)
"vertice sic Pholoes volucrum nutritor equorum, cum fetura gregem pecoroso vere novavit, laetatur cernens hos montis in ardua niti, hos innare vadis, certare parentibus illos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권88)
cum in Cappadocia greges equorum perissent, Delphici Apollinis responso adduxerunt equos de Agrigento, et reparavere meliores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7043)
multi greges ovium, multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore verno nitescunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:3)
aut certe 'per- fusi greges' intellegamus, quod ad equos triumphales potest referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1473)

SEARCH

MENU NAVIGATION