라틴어 문장 검색

Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
quod de Charybdi legitur atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, de qua ait Sallustius Charybdis, mare verticosum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1173)
in gurgite vasto tapinosis est, id est rei magnae humilis expositio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1189)
gurgite vasto epitheto auxit tapinosin.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1971)
ter gurgite vasto aut 'ter' pro 'saepe' posuit, finitum pro infinito, aut ter uno die.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4215)
omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur in- anes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38916)
Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:13)
dispersi iactamur gurgite vasto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:3)
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:23)
aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:8)
Quaque ferens rapidum diviso gurgite fontem Vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:33)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:2)
Tinxere sagittas Errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros Includit gelido, vastisque Hyrcania silvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:48)
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarei specus, unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus, impium rapite atque mersum premite perpetuis malis, nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vastum mare, ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites, tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae, morte facili dignus haud sum qui nova natum nece segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
(세네카, 파이드라 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION