라틴어 문장 검색

Emendatum ergo illum dimittam ". (
그러니 이 사람에게 매질이나 하고 풀어 주겠소.” ( (불가타 성경, 루카 복음서, 23장16)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
Sed haec hactenus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:53)
Sed haec hactenus adversus hanc primam et maximam infidelium obstinationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:23)
Postquam a te, venerabilis pater, digressus sum cum multa alacritate cordis et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe hi, cum quibus, fraterna caritate detentus hospitando hactenus degui, pulsare manu sancti desiderii, ut mirabilium patratoris Edmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes, id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum ecclesias non inutile monimentum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:2)
Thesauros et divitias, quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat et consumat tua insatiabilis aviditas:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:6)
Malos non debet suo laudare mendacio, secretis tamen eos debet si potest correptionibus emendare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:11)
Quia tamen fas est ab errato discedere et ab eo quod quisque minus bene sententiaverat resipiscere, si tuam simplicem et incautam studes emendare doctrinam, in hoc invenieris laude dignissimus et ab omni prudentia commendandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 11:4)
Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura prohibuit emendari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:5)
Nescio quid hic Galterus hactenus senserit;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:1)
Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:15)
Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:12)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Rogo te, dux Christianissime, quatenus regnum et terras meas, quas ingressus es, gentem tuam vastare et depraedari non patiaris, sed emendi licentiam obtineas, et sic omnia sufficienter ex nostro imperio emenda et vendenda tui reperiant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:7)
Pace et concordia inter imperatorem et ducem hac conditione firmata quam diximus, dux in hospitia aedificiorum in brachio maris relatus, hactenus obsidem filium imperatoris honorifice remisit, certus ultra de fide [0420C] et amicitia ab imperatore suscepta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION