라틴어 문장 검색

Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus.
이런 일이 있은 뒤에 집주인 여자의 아들이 병들게 되었는데, 병이 매우 심해져 끝내 숨을 거두고 말았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 17장17)
Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei.
내 입김은 아내에게 메스껍고 내 몸의 자식들에게도 나는 악취를 풍긴다네. (불가타 성경, 욥기, 19장17)
quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
나에게 목숨이 붙어 있는 한 하느님의 숨이 내 코에 있는 한 (불가타 성경, 욥기, 27장3)
Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat,
당신의 영을 되돌리시고 당신의 입김을 도로 거두시면 (불가타 성경, 욥기, 34장14)
Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
그 입김은 숯불을 타오르게 하고 입에서는 불길이 치솟으며 (불가타 성경, 욥기, 41장13)
et consumpsit in halitu dies eoru et annos eorum cum festinatione.
이에 그분께서는 그들의 날수를 단숨에, 그들의 햇수를 공포 속에 스러지게 하셨다. (불가타 성경, 시편, 78장33)
Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
지혜는 하느님 권능의 숨결이고 전능하신 분의 영광의 순전한 발산이어서 어떠한 오점도 그 안으로 기어들지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 7장25)
Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci.
나는 끝끝내 따지지 않고 끝까지 화를 내지 않는다. 넋들이, 내가 만든 혼들이 내 앞에서 힘을 잃을 것이기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 57장16)
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me ".
나리의 이 종이 어떻게 나리와 이야기할 수 있겠습니까? 이제 저는 힘이 하나도 남아 있지 않고 숨조차 쉴 수가 없습니다.” (불가타 성경, 다니엘서, 10장17)
et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ".
어디에서건 그 영이 아이를 사로잡기만 하면 거꾸러뜨립니다. 그러면 아이는 거품을 흘리고 이를 갈며 몸이 뻣뻣해집니다. 그래서 스승님의 제자들에게 저 영을 쫓아내 달라고 하였지만, 그들은 쫓아내지 못하였습니다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장18)
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
그래서 사람들이 아이를 예수님께 데려왔다. 그 영은 예수님을 보자 곧바로 아이를 뒤흔들어 댔다. 아이는 땅에 쓰러져 거품을 흘리며 뒹굴었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장20)
eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:24)
Et Chonodomarius quidem nefarius turbinis totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum, audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur, immanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis, armorumque nitore conspicuus ante alios, et strenuus miles et utilis praeter ceteros ductor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 24:1)
Spumans denique cruore barbarico, decolor alveus insueta stupebat augmenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:2)
Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION