라틴어 문장 검색

de solidis etiam, id est cybis et sphericis vel pyramidis, laterculis etiam vel tignulis et cuneis, quae omnia quidem geometricae propriae considerationis sunt, sed sicut ipsa geometriae scientia ab arithmetica velut quadam radice ac matre producta est, ita etiam eius figurarum semina in primis numeris invenimus, planum siquidem fecimus, quod omnes disciplinas haec interempta consumeret, quas minime constituta firmaret.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:5)
Ac de solidis quidem, quae pyramidis formam obtinent, aequaliter crescentibus et a propria velut radice multiangula figura progredientibus dictum est. Est alia rursus quaedam corporum solidorum ordinabilis compositio, eorum qui dicuntur cybi vel asseres vel laterculi vel cunei vel spherae vel parallelepipeda, quae sunt, quotiens superficies contra se sunt, et ductae in infinitum nunquam concurrent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:1)
Quos autem superius laterculos diximus, quae sunt et ipsae quidem solidae figurae, hoc modo fiunt, quotiens aequalibus spatiis in longitudinem latitudinemque porrectis minor his additur altitudo, ut sunt huius modi:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:1)
Laterculi sunt, qui fiunt ex aequalibus aequaliter in minus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:4)
Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:3)
Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Semper observet enitentem, claudatque ut in hara fetum edat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:5)
nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 11:2)
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:1)
Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 14:1)
Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:6)
Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:3)
Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:1)
Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:1)
Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION