라틴어 문장 검색

Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:2)
Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter , quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 13:2)
TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 2:1)
scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari, magnam copiam habebat.
(카이사르, 아프리카 전기 31:10)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장1)
in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장3)
et ne ponti iniciendo impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis campis magna specie volitabant), navis magnitudine praestantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장2)
"non illos machina muros, non aries, non alta strues vel proximus agger, non quae stridentes torquet catapulta molares, sed nec testudo nec vinea nec rota currens iam positis scalis umquam quassare valebunt."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem62)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
locum quoque editum capiunt collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 113:1)
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi conparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 520:1)
cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 297:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION