라틴어 문장 검색

enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:4)
neque enim cervicula illa vel lingua nisi aliquo prodigio domarentur.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 9)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장1)
arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem cerviculam illum iactaturum tradunt dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)
deinde dum ferit cerviculam percussor ense, docta mulier psallere hymnum canebat carminis Davitici:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1353)
cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 327:1)
postremo asseres ferreo unco praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 125:1)
subdole [blanditur] ab re consulit, blandiloquentulus, harpago, mendax, cuppes, avarus, elegans, despoliator, latebricolarum hominum corruptor, [blandus] inops celatum indagator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 111)
supra autem cerviculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinae, qui graece κανω`ν μουσικόσ appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION