라틴어 문장 검색

Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장1)
postremo asseres ferreo unco praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 125:1)
subdole [blanditur] ab re consulit, blandiloquentulus, harpago, mendax, cuppes, avarus, elegans, despoliator, latebricolarum hominum corruptor, [blandus] inops celatum indagator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION